Potio imbecilla[1] sive aquosa[2][3] ea est quae sine alcohole prodit. Aut e lacte, aut e sucis fructuum plantarumque, aut ex aqua variisque aromatibus constat; quae aromata praecipue a fructibus, etiam ab holeribus radicibusque et seminibus proveniunt. Potionum huius generis hae categoriae enumerari possunt non inter se exclusivae:

Potiones imbecillae (aguas frescas) Civitatum Foederatarum: jamaica, i.e. infusum florum hibisci, et horchata, i.e. infusum oryzae, Seattli in popina Mexicanorum promptae
Potiones de sucis fructuum provenientes in popina Olisipone in urbe Portugalliae propositae; videlicet de ananate, fragibus, lumia atque media acie de citris mixtis (sinensi, limonio, lumia)
  1. "potione imbecilla vel aquosa" (p. 176 apud Google Books)
  2. 2.0 2.1 "frigidioris temperaturae cibaria ipsis danda sunt, et aquosa potio, aut ipsa aqua potui praebenda est": Galenus Latine versus (p. 359 apud Google Books)
  3. "cibus ex plantarum genere, nullum condimentum, et longa luxuria, potio aquosa" (p. 169 apud Google Books); "potio aquosa" (p. 45 apud Google Books)