Porta Nigra aedificium praeclarum antiquorum temporum et notissima et optimeque servata porta urbis Romanorum sita ad septentrionales Alpium est. Postquam oppidum Augusta Treverorum saeculo II tempore imperatoris Antonini Pii in centrum Romanorum in solo Germanico conversum est, etiam moenia urbis cum quinque portis aedificabantur. In quibus Porta Nigra erat aditum septentrionalem.

Trier Porta Nigra BW 1

Architectura

recensere

Ex lapidibus arenae et sine compagine aedificata est. Singulares lapides cum fibulis ferreis coniuncti erant. Ingenti magnitudine constructa Porta Nigra tamen normalis porta urbis Romanae est. Turris occidalis fere servata etiam hodie circiter triginta metris altitudinis est. Haec antiquis temporibus vero etiam nonnullis metris alterior erat. Porta Nigra est aedificium duplicium portarum symmetre circum aulam internam constructum. Porta in casu defensionis claudi potuit. Per tempora Romana omnes partes aedificii trans scalas et vestibula lignea facile accedi poterant. Maxima parte Portae iam aedificata labores desisti debuerunt. Itaque porta numquam perfecta est.

Nomen Portae Nigrae primo in saeculo undecimo commemoratum et ad colorem nigrum tempestate ortum pertinet. Causa status excellentis aedificii in eo est, quod Porta Nigra in Aevo Medio ecclesia Christiana Sancto Simeone dicata fuerit. Porta Nigra unica porta est, quae demolitionem munitionum oppidi in Aevo Medio supervivit.

Anno 1802 Napoleon ecclesiam Simeonis tollere et omnes in statum antiquorum temporum revocari iussit. Porta Nigra anno 1986 UNESCO Mundi Hereditas nominatur est.