Porta:Civitates Foederatae Americae/commentatioselecta

Senatus Civitatum Foederatarum Americae est superior Congressus Civitatum Foederatarum camera. (Inferior est Camera Repraesentantum.) Quaeque civitas duos senatores in Senatum mittit; ergo, parvae civitates maiorem potestatem coniunctim habent. Quisque senator per sex annos stat, et comitia trientis senatorum per duos annos sunt. Praeses vicarius Civitatum Foederatarum rite est Praeses Senatús, sed numquam suffragium fert nisi camera aequaliter divisa sit. Senatus praeses pro tempore usitate est senior factionis maioris partis senator.

Senatus ex opinione populi est tectior quam Camera Repraesentantum propter est minor, et senatoribus sunt termini longiores. Constitutio Civitatum Foederatarum Senatui potestates unicas dat: pacta iubendi ius, et ius legatibus, iudicibus, et ministris a Civitatum Foederatarum Praeside electis adsentiendi.