Porrima
Vide etiam paginam fere homonymam: Porrima (stella).
Porrima (fortasse eadem ac Antevorta) fuit dea Romana. Ovidius auctor est Porrimam et Postvertam cum Carmenta ex Arcadia effugisse ("sive sorores sive fugae comites"), et in Carmentalibus feriis bis mense Ianuario celebratis (11 et 15 Ianuarii) a precantibus commemoratas esse. Porrima "quod porro fuerat cecinisse putatur".[1] A quibusdam enim inter Camenas enumeratur. Nec dissimiliter Macrobius de deabus comitibus explicat, sed nominibus variis: "ad Prudentiam regis sollertiamque referendum est qui et praeterita nosset et futura prospiceret; sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur".[2]
Notae
recensere- ↑ Ovidius, Fasti 1.633-634.
- ↑ Macrobius, Saturnalia 1.7.20