Poole
Poole est urbs comitatus Dorcestriae in Anglia meridioccidentali sita; fuit olim comitatus in se ipso constitutus. Ibi nundinae tenebantur ab anno 1248, mercatus autem ab anno 1453.[1] Vicus Hamworthy ad litus portus Poole iacet non longe ab ipsa urbe remotus; inde hodie naves ad Franciam transvehuntur.
Incolae noti
recensere- Alfredus Russel Wallace rerum naturalium eruditus, in vico Broadstone habitavit ibique mortuus est anno 1913
- Edgarus Wright, moderator cinematographicus
Notae
recensere- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Poole spectant. |
Bibliographia
recensere- "Poole (St. James)" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)