Pons medius Basileae
Rheni pons medius Basileensis est passagium super flumen Rhenum medio in urbe Basilea ad septentrionem civitatis Helvetiae.
Historia
recenserePons arcuum anno 1903 constructus inter maiorem partem urbis et minorem novam Basileam situs est. Antea pons partialiter ligneus super Rhenum fuit.
Pontes Romanorum trans flumen Rhenum ineunte Medio Aevo dilapsi sunt et deinde nullus in flumine inter montem Iuram et aestuarium Rheni ad Mare Germanicum constructus nisi pons Basileensis circa annum 1225 instigante episcopo dioecesis Basileae Heinrico. Usque ad annum 1879 Basileae solus pons erat. Apud portam moenium urbis iuxta pontem ('Porta Rheni') statio telonei fuit.[1]
Monumentum
recensereAd dexteram pontis Helvetia iter facians opus Bettinae Eichin artificis positum est.[2]
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pontem medium Rheni Basiliensem spectant. |