Vide etiam paginam discretivam: Pons Aeni (discretiva)

Pons Aeni vel Statio Enensis[1] est nomen unius vel duorum locorum Romanorum prope Pfaffenhofen ad Aenum (Bavaria Superior). Pons trans Aenum a Romanis factus non solum provincias Raetiam et Noricum, sed et etiam urbes Augustam Vindelicorum et Iuvavum connexit. Praetera per Pontem Aeni via militaris ab Italia ad Castra Regina duxit.[2]

Pons Aeni in tabula Raetiae.

Investigatio recensere

Multis locis nomen Pons Aeni attributum est, a Iohanne Aventino incipiente, qui in "Historia Otingae" locum Romanum cum hodierna urbe Altötting, falso tamen, exaequavit. His diebus loco prope Pfaffenhofen anno 1960 et iterum 2004 accurate inquisito, ubi reliquiae temporis Romani et vestigia vici inventa sunt, situs stationis pro certo cognoscitur.[3]

Mithraeum recensere

In altera fluminis ripa anno 1977 mithraeum repertum est, quod autem iam antiquitate deletum erat.[4] Fragmenta imaginis votivae inventa sunt et inscriptio, quae legitur:

[D(eo) I(nvicto) M(ithrae) Sec]undus Laeti Augg(ustorum) nn(ostrorum)
[vil(ici) vic(arius) s]igillum ex voto posuit.

Vicus Pons Aeni recensere

In vico erat statio equitum, officina terrae sigillatae et statio portorii exigendi.

Notae recensere

  1. Nomen „Sta(tio) Enensis“ inscriptione Mithraei in Poetovio traditur. Fons: Paul Reinecke: Die römische Kunststraße vom Chiemsee nach Pons Aeni. In: Kleine Schriften zur vor- und frühgeschichtlichen Topographie Bayerns Lassleben, Kallmünz 1962, p. 20 ss.; hic: p. 50.
  2. Josef Stern: Römerräder in Rätien und Noricum − Unterwegs auf römischen Pfaden. (= Römisches Österreich. Jahresschrift der Österreichischen Gesellschaft für Archäologie 25 (2002)), Vindobonae 2003, p. 101–119.
  3. Jörg Faßbinder, Martin Pietsch: Dem Töpfervicus von Pons Aeni auf der Spur − Geophysikalische Prospektion in Pfaffenhofen a. Inn. In: Das Archäologische Jahr in Bayern 2004 (2005), p. 100–102; hic: p. 101.
  4. Bernd Steidl: Neues zu den Inschriften aus dem Mithraeum von Mühlthal am Inn. „Pons Aeni“, „Ad Enum“ und die „statio Enensis des publicum portorium Illyrici“. in: Bayerische Vorgeschichtsblätter 73, 2008, p. 53–85; hic: p. 53.