Polycrates Ephesius (Graece Πολυκράτης Ἐφέσιος) fuit episcopus Ephesi, qui floruit c. 130196. Synodum convocavit, quae Quartodecimanismum stabilitaret. Eius epistula inter annum 186 et 195 scripta est.

Wikidata Polycrates Ephesinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 125; Ephesus
Obitus: 196; Ephesus
Patria: Roma antiqua

Quartodecimana controversia

recensere

Cum Papa Victor I voluerit praxim officialem unam Paschae in universo mundo Christiano statuere, ut Pascha die Dominica celebraretur, Polycrates in nomine totius ecclesiae Asiae scribens contendit apostolos docuisse Pascham quarto decimo die Nisan celebrandam esse. Quamquam Polycrates anno 190 synodum in Ephesum convocavit ut Quartodecimanismum officialem declararet, haec praxis postea evanuit cum Concilium Nicaenum decrevit Pascham die Dominica celebrandam esse[1].