Platon Zubov
Platon Alexandri filius Zubov (Russice Платон Александрович Зубов, tr. Platon Aleksandrovič Zubov), natus 26 Novembris 1767, mortuus 19 Aprilis 1822, fuit dilectus ultimus Catharinae II, imperatricis Russicae, cuius gratia anno 1793 titulum comitis et officium gubernatoris generalis Novae Russiae obtinuit, anno 1796 autem munus praefecti classis Pontis Euxini Imperii Russici aliquandiu administrabat atque titulo ducis serenissimi dignatus est. Praeterea, a Catharina omnibus fere signis laudis Russiae temporis illius ornatus, villas praediaque magna ut dona imperatricis recepit.
Obitus: 7 Aprilis 1822; Pilsrundāle
Patria: Imperium Russicum
Familia
Coniunx: Tekla Valentinovich
Proles: Valerian Platonov
Familia: Zubov
Memoria
Catharina II anno 1796 mortua, vis magna Platonis Zubov finita est. Praedia eius voluntate imperatoris Pauli I (filii et successoris Catharinae II) confiscata fuere, Zubov ipse ad terras alias missis est. Anno 1800 in Russiam vertit, possessiones suas olim confiscatas rursus recepit. Nonnullas menses post (iam anno 1801) autem in caede Pauli I participavit. Alexandro I Pauli filio imperatore facto, Zubov munus socii Concilii Civitatis obtinuit, vim realem autem denuo numquam habuit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Platonem Zubov spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |