Piscataqua Flumen
Piscataqua[1] Flumen, in boreorientali Civitatum Foederatarum regione situm, est aestuarium flumen aestus duodecim milia passuum longum, per confluentiam fluminum Salmon Falls et Cocheco formatum. Cuius regio exsiccationis est 1495 milia quadrata fere, additas amplectens regiones exsiccationis Magnorum Operum Fluminis et quinque fluminum quae in Sinum Magnum defluunt: Bellamy, Oyster, Lamprey, Squamscott, Winnicut.
Flumen meridiorientem versus fluit, partem finium civitatum Novae Hantoniae et Cenomannicae determinans, seque in Oceanum Atlanticum orientalem versus Portsmouth Novae Hantoniae effundens. Ultima milia ante mare sex Portsmouth Harbor,[2] unum ex optimis portibus in Civitatibus Foederatis boreorientalibus, constituunt, contra vim aestuariam, unam ex celerrimis in America Septentrionali aestimatis.[3] Urbs Portsmouth Novae Hantoniae et oppidum Kittery Cennomannicae circum portum creverunt.[4]
Historia
recensereVocabulum Piscataqua, ab Abenaki aboriginibus regionis appellatum, mixtura peske 'amnis in aliud influens' et tegwe 'flumen viribus potentibus, fortasse aestuariis' esse putatur.[5] Primus Europaeus notus qui flumen exploravit fuit Martinus Pring, anno 1603. Ioannes Smith litteras Piscataquae similes pro regione in tabula anni 1614 inscripsit. Flumen fuit locus primi molae secandi in coloniis anno 1623, anno cum orthographia Piscataquae primum scriberetur.
Anno 1945, bello confecto, navis submarina Germanica, vexillum album agitans, adversus flumen navigavit, unde vigiles civitatis Novae Hantoniae capitaneum nautasque captivos belli acceperunt.[6]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vocabulum Anglice enuntiatum /pɪs'kæt.ə.kwə/; -aqua pars verbi est res fortuita.
- ↑ Ad verbum, 'Portus Ostii Portús', locutionem supervacuam.
- ↑ NOAA "Tides & Currents fact sheet"
- ↑ DeLorme Mapping Company, The Maine Atlas and Gazetteer (ed. 13a, 1988), ISBN 0899330355, tabula 1.
- ↑ Derivatio verbi Piscataqua.
- ↑ Max Hastings, Inferno, (Novi Eboraci, 2011), 630.
Bibliographia
recensere- May, Ralph. 1966. Piscataqua, The Correctness of Use and the Meaning of the Word. Portsmouth Novae Hantoniae: Randall Press.
- New Hampshire v. Maine. 2001. Causa de disputatione finium inter civitates. U.S. Supreme Court.
- Saltonstall, William Gurdon. 1941. Ports of Piscataqua. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
Nexus externi
recensere- Arces Litorales Portus Portsmouth, www.northamericanforts.com
- Historia Finium Novae Hantoniae, www.utulsa.edu
- Piscataqua Flumen, www.mainerivers.org