Pinega (urbs)

colonia urbana regionis Archangelopolitanae Russiae

Pinega[1] (Russice Пинега) est colonia urbana regionis Archangelopolitanae Foederationis Russicae, in ripa dextra fluvii eiusdem nominis sita. Pinegae sunt 3786 incolae (anno 2012).

Wikidata Pinega (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Pinega (urbs): insigne
Pinega (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 64°42′13″N 43°22′49″E
Numerus incolarum: 3 786
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q4307336, Pinezhsky District, Arkhangelsky Uyezd, Pinezhsky Uyezd, Arkhangelsky Uyezd
Vide etiam paginam discretivam: Pinega (discretiva).

Historia

recensere

A saeculo XII colonia Novogardiensium in ripa Pinegae fluminis nota est. Ab anno 1780 ad annum 1926 urbs et caput circuli gubernii Archangelopolitani Pinega erat. Exsilii locus Pinega erat: Clemens Vorošilov et Alexander Serafimovič hic exules habitabant.

 
Pinega anno 1905

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pinegam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 64°42′13″N 43°22′49″E • GeoNames