Alexander Seraphimi filius Serafimovič (Russice Александр Серафимович Серафимович, tr. Aleksandr Serafimovič Serafimovič, vero nomine Попов, tr. Popov; natus familia Cosacica in oppido nunc deleto Nižne-Kurmojarskaja tunc regionis Exercitus Tanaitici et nunc regionis Rostoviensis Russiae die 7 [19] Ianuarii 1863, mortuus Moscuae die 19 Ianuarii 1949) fuit scriptor Russicus et Sovieticus.

Wikidata Alexander Serafimovič
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Serafimovič: imago
Alexander Serafimovič: imago
Nativitas: 7 Ianuarii 1863; Nizhne Kurmoyarskaya
Obitus: 19 Ianuarii 1949; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Alexander Popov, in Universitate Petropolitana ab anno 1883 studens, particeps motus rerum novarum cupidorum Marxistici factus est, idcirco exsilio in gubernium Archangelopolitanum affectus. Tempore exsilii narrationem suam scripsit, quam in lucem edidit, pseudonymum Serafimovič utens. Post exsilii, in regione sua natali et ab anno 1902 Moscuae habitans, opera sua litteraria continuavit. Res novae Octobres probans, ab anno 1918 socius factionis communisticae (bolsevicorum) fuit. Anno 1924 opus magnum suum, narrationem nomine Torrens ferreus («Железный поток») de expeditione militari copiarum "Rubrorum" tempore Belli Civilis Russici, publicavit. Praemio Staliniano (anno 1943) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Serafimovič spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •