Philodendron
Philodendron est genus permultarum specierum plantarum angiospermarum in familia Aracearum, numero secundum familiae post Anthurium. Aliis alios numeros proferentibus,[1][2] Iunio 2024 Plants of the World Online 621 species accipiebat.[3] Taxinomia huius generis non satis comperta est, cum multae species nondum descriptae sint. Multa Philodendra ornatus causa et extra et intra domus coluntur. Nomen generis a vocabulis Graecis philein "amare" et dendron "arbor" trahitur.
Ordo : Alismatales
Familia : Araceae
Subfamilia : Aroideae
Genus : Philodendron
Schott
Aspectus
recensereFolia
recensereFolia magna generosaque aspectu esse solent, saepe lobosa aut profunde incisa, quandoque pinnatisecta; possunt quoque esse ovata (Philodendron 'White Princess'), lanceolata, divisa (Philodendron tripartitum), et aliis valde variis formis. In stirpe locis alternis feruntur. Proprium porro est Philodendrorum eandem plantam folia forma dissimilia ferre; nam folia iuvenilia et matura non modo magnitudine diversa sed etiam forma magnopere discordia sunt. Prima aetate plantae solent esse folia formam cordis habentes; postea formam solitam folii iuvenilis assumunt; aetate etiam posteriore Philodendron folia matura edere incipit. Haec omnia metamorphosis nuncupantur.[4] Quam pleraque Philodendra gradatim ineunt, nec ullum manifestum discrimen foliorum iuvenilium et maturorum statim apparet.[5] Haec diversitas haud parvo impedimento taxinomiae fuit, cum pro alia specie planta iuvenilis, pro alia matura haberentur. Exemplaria quoque eiusdem speciei eiusdemque aetatis saepe forma et magnitudine foliorum discrepant, nec facile est scire quae dissimilitudines ad variam plantarum singularum naturam quaeve ad morphogenesin referenda sint.
Valde varia velut signa data accipiuntur, post quae mutatio formae foliorum fiat. Horum unum est altitudo plantae. Hemiepiphyta enim secundaria, vita in obscuro silvae solo incepta, per arborem ascendunt folia iuvenili forma edentes. Cum autem satis ascenderint, folia matura evolvere incipiunt. Folia iuvenilia, quia minora sunt, ad loca inferiora atque obscuriora destinantur, sed cum satis ascensum sit in tectum silvestre, lux satis clara fit ut folia maiora usui sint. Alio signo, ut videtur, hemiepiphyta primaria utuntur. Haec enim radices aërios desuper sublimia mittunt; qui cum ad solum pervenerint, nutrimenta soli ante prohibita assumere incipiunt.[6] Planta igitur istis fruita metamorphosin foliorum statim init magnitudineque mire augetur.
Notae
recensere- ↑ Mayo 1990
- ↑ Croat 1997
- ↑ "Philodendron". Plants of the World Online. Royal Botanic Gardens, Kew
- ↑ Ray 1990, pp. 1599–1609.
- ↑ Bell & Bryan 2008, p. 26.
- ↑ Orihuela & Waechter 2010, pp. 119–122