Philippus a Sanctissima Trinitate

Wikidata Philippus a Sanctissima Trinitate
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Iulii 1603; Malaucène
Obitus: 28 Februarii 1671; Neapolis
Patria: Francia

Officium

Officium: prior
Munus: theologus, monachus

Consociatio

Philippus a Sanctissima Trinitate (Francogallice Philippe de la Très Sainte Trinité, natus Esprit Julien Malaucenae die 19 Iulii 1603 et mortuus Neapoli 28 Februarii 1671) fuit theologus et missionarius Francogallicus, carmelita discalceatus.

VitaRecensere

In ordinem anno 1620 intravit; cardinalis Barberini in Terram Sanctam Philippum misit; postea Persiam (Isfahanum et Basram) Philippus visitavit, ubi linguam Arabicam et Persicam didicit, postea et Indiam, ubi Goae theologiam docebat. Post annum 1639 iter alterum orientalem fecit; anno 1665 generalis carmelitarum electus est.

OperaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1648. Summa philosophica ex mira principis philosophorum Aristotelis, et doctori angelici D. Thomae doctrina. Antoine Julliéron, Lugduni, 800 pp.
  2. 1649. Itinerarium orientale. Varij Successus Itineris, plures Orientis Regiones, earum Montes, Maria et Flumina, Series Principum, qui in eis dominati funt, Incolaetam Christiani, quàm Infideles Populi. Animalia, Arbores, Planta et Fructus; Religiosorum in Oriente Missiones, ac varÿ celebres eventus describuntur. Antoine Julliéron, Lugduni, 431 pp.
  3. 1653. Summa theologiae thomisticae seu disp. in omnes partes summae. Antoine Julliéron, Lugduni.
  4. 1656. Historia carmelitani ordinis. Ab Elia sanctissimo propheta instituti. Antoine Julliéron, Antoine Baret. Lugduni, 698 pp.
  5. 1656. Summa theologiae mysticae in qua demonstratur via montis perfectionis, et in tres partes apte diuisa secute et soeliciter decurritur: manifestatis opportune, quae passim occurrere solent, periculis. P. Borde, L. Arnaud et C. Rigaud, Lugduni, 524 pp.
  6. 1659. Historia V.P. Dominici a Jesu Maria discalceatorum ordinis beatissimae virginis Mariae de Monte Carmelo: congregationis S. Eliae Praepositi Generalis. Antoine Julliéron, Lugduni, 469 pp.
  7. 1665. Decor Carmeli religiosi, in splendoribus sanctorum ac illustrium religiosorum et monialium. Antoine Julliéron, Lugduni, 558 pp.
  8. 1665. Theologia Carmelitana, sive Apologia scholastica Religionis Carmelitanae Pro tuenda suae nobilitatis antiquitate. Philippi M. Mancini, Romae, 590 pp.

Nexus externiRecensere

  • De Philippo in Catholic Encyclopedia (1913) (Anglice)