Philippus Lippi (alias Italice Fra Filippo Tommaso Lippi vel etiam Fra Lippo Lippi, natus circa annum 1406 Florentiae; mortuus circa diem 8 Octobris 1469 Spoletii) fuit pictor Italicus Renascentiae ineuntis. In operibus eius recessus picturarum rationibus perspectivae et tenuis lineis accurate elaboravit.

Philippus Lippi

Pictura Philippi Lippi clare et distincte artem Philippi Brunelleschi, qui inventor legum perspectivae habetur, et Donatelli Florentini sculptoris resonat. Officinam Florentiae habuit, in qua et Alexander Botticelli et filius Philippi Lippi, Philippinus Lippi, eruditi sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Lippi spectant.