Phascolarctos cinereus est species marsupialium herbivororum Australiensium, unicum membrum familiae Phascolarctidarum quod exstat. Propinqui eius proximi sunt Vombatidae. Regiones maritimas orientales et australes Australiae habitat, in Terra Reginae, Nova Cambria Australi, Victoria, atque Australia Australi.


Classis : Mammalia 
Infraclassis : Marsupialia 
Ordo : Diprotodontia 
Familia : Phascolarctidae 
Genus : Phascolarctos 
Species : P. cinereus 
(Goldfuss, 1817)
   
Palaeontologia
0.7–0 m.a.Pleistocaenum medium > Recens
Conservationis status
Synonyma
  • Lipurus cinereus Goldfuss, 1817
  • Marodactylus cinereus Goldfuss, 1820
  • Phascolarctos fuscus Desmarest, 1820
  • Phascolarctos flindersii Lesson, 1827
  • Phascolarctos koala J.E. Gray, 1827
  • Koala subiens Burnett, 1830

Corpore robusto, capite magno, auribus rotundis, naso amplo obscuro, pelle argenteo fuscove est, et cauda caret. Longitudo eius est inter 60 et 85 centimetra, pondus autem inter 4 et 15 chiliogrammata variat. Praecipue habitat in apertis eucalyptorum silvis, quorum folia, quamvis nutrimentis pauperrima aliisque bestiis toxica, victûs eius maximam partem constituunt.

Sedentarius est, usque ad viginti horas in die dormiens, et solitarius naturâ; etenim sola necessitudo est inter matres et catulos. Mares mugiunt ad aemulos terrendos et feminas alliciandas. Ut cetera marsupialia, fetus immaturus in marsupium matris se transfert ibique per sex vel septem menses vivit. Paucos praedatores naturales habet, sed morbis ut Chlamydiaceis et retroviro peculiari afficitur.

Una cum macropodi in toto orbe symbolum Australiae agnoscitur. A populis indigenis per millennia venabatur et in fabulis atque petroglyphis depictus est. Primus Europaeus anno 1798 eum descripsit, et Robertus Brown anno 1814 descriptionem zoologicam composuit. Hodie vulnerabilis a Consociatione internationali ad naturam conservandam censetur. Ei minantur desilvatio, urbanizatio, siccitates, incendia silvarum, atque climatis mutatio.

Etymologia

recensere

Nomen generis Phascolarctos a vocibus Graecis φάσκωλος 'saccus, marsupium' et ἄρκτος 'ursus' deducitur. Incolae indigenae Australiae eam variis nominibus appellabant, ut linguâ Dharug gula 'sine aqua', quod nomen commune Anglicum koala dedit.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Phascolarcton cinereum spectant.
  Vide "Phascolarcton cinereum" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks