Petrus a Castro
Petrus a Castro, sive vulgo Petrus van der Borcht, est poeta latinus, natione Belga. Natus est e stirpe patricia Bruxellis die 16 Iulii 1676 et mortuus est in pago Neigem, prope Niniven Flandrorum, die 6 Aprilis 1739. Fuit etiam canonicus abbatiae Frigidi Montis Bruxellis et decurio parochiae Neigem[1]. .
Eius familia
recenserePetrus a Castro frater erat Iohannis Caroli a Castro sive van der Borcht, qui fuit Caesareae ac Catholicae Maiestatis a Monetis Praefectus.
Fuit etiam patruus magnus Ioannis-Caroli d'Abremes, historici et scriptoris latini Bruxellensis.
Ab imperatore Carolo Sexto coronatus est Poeta laureatus.
Eius opus poeticum
recensereMulta eius carmina et chronogrammata maxime notescunt quia inscribuntur in frontispiciis domorum Magni Fori Bruxellensis.
Alia opera eius, inter quae multa chronogrammata, sunt haec:
- Applausus Virico Philippo Laurentio de Daun Principi Thianensi Aurei Velleris Equiti Belgii gubernatori ac languentis patriae restauratori, anno 1725, qui liber ornatur ab incisuris a fratre suo Iohanne Carolo van der Borcht, cum his verbis dedicatoriis: « Humillimi atque obsequentissimi Excellentiae Vestrae famuli Fratres Petrus Canonicus Frigidi Montis et Joannes Carolus vander Borcht, Brux. Caes. ac Cath. Majestatis à Monetis Praefectus Dedicant Consecrant ».
- Anno 1717,edidit apud typographum Josephum t'Serstevens novos plausus in honorem imperatoris Caroli VI, cui titulus: Invictissimo Gloriosissimo, Potentissimoque, Romanorum Imperatori Carolo Sexto et Regi Hispaniae III. Duci Brabantiae IV. 11. octobris 1717. inaugurato Bruxellis. Applausus chronographicus Bruxellis, apud Josephum t'Serstevens, bibliopolam propè Templum D. Joannis.
- Anno 1725, edidit Bruxellis, apus Henricum Fricx, librum poeticum in honorem gubernatorem generalem Principem de Daun: Applausus Virico Philippo Laurentio de Daun Principi Thianensi Aurei Velleris Equiti Belgii gubernatori ac languentis patriae restauratori Bruxellis, typis Eugenii Henrici Fricx, Typographi Caesarei, 1725.
Index bibliographicus de eo
recensere- 1970: John Landwehr, Emblem books in the Low Countries, 1554-1949 : a bibliography, Utrecht, Haentjens Dekker & Gumbert, 1970
- 1972: Bibliotheca emblematica, Utrecht, Haentjens Dekker & Gumbert, 1972.
- 1988: John Landwehr, Emblem and fable books printed in the Low Countries 1542-1813 : a biliography, Utrecht, Hes Publishers, 1988
- 1993: Alaenus Van Dievoet, « De inscriptionibus latinis Fori Maximi Bruxellensis », in commentariis, Melissa, Bruxellis, mense februario 1993, n°52, p.14 ad 16.
- 2003: Marcus De Schepper, Emblemata voor de uldinge. Een zestigtal 'onbekende' Zuid-Nederlandse embleemdrukken in de Brusselse Koninklijke Bibliotheek', in Mark van Vaeck, Hugo Brems & Geert H.M. Claassens (eds.), De steen van Alciato. Literatuur en visuele cultuur in de Nederlanden. Opstellen voor prof. dr. Karel Porteman bij zijn emeritaat - The Stone of Alciato. Literature and Visual Culture in the in the Low Countries. Essays in Honour of Karel Porteman, Leuven: Peeters, 2003, pp. 1085-1118.
Notae
recensere- ↑ Bijdragen tot de geschiedenis bijzonderlijk van het aloude hertogdom Brabant, volume 8, J. Vermeiren, 1909: "Petrus vander Borcht, Bruxellensis, aetatis suae anno 19°. Fecit professionem 1696 die decima sexta Octobris. Cantavit primitias die… anno 1705. Anno 1720 admissus est ad pastoratum in Nyghem. Obiit in domo pastorali anno 1739 die sexta Aprilis."