Petrus Wtewael
Petrus Wtewael (vulgo: Peter Wtewael seu Peter Utenwael seu Peter Uytewael; Traiecti ad Rhenum 15 Iunii anno 1596 natus; Traiecti ad Rhenum 16 Ianuarii anno 1660 mortuus) fuit saeculi aurei pictor Nederlandicus,
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Obitus: 16 Ianuarii 1660; Traiectum ad Rhenum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Biographia
recenserequi filius maximus natu pictoris Ioachimi Wtewael et frater Ioannis Wtewael erat[1]. Artem pingendi ab ipso patre didicit et domi praecipue laboravit[1].
Non solum picturae studuit sed etiam actionibus publicis[2]. Nam mense Septembris anno 1635 ad Ecclesias Reformatas receptus est, idcirco adeptus est ut in Civitatis Consilio patris senis suppleret locum mense Octobris anno 1636[2]. Praeterea anno 1642 qualis magistratus regius leviri mortui supplevit locum et honorem praestitit multos per annos[2]. Apud Ecclesiam suam diaconus fuit et senex[2]. Sicut frater suus Ioannes caelebs permansit et apud parentes habitavit[2]. Pro certo putari potest ut ad Sancti Lucae Sodalitatem Rheno-Traiectinam numquam receptus sit[2].
Opera Petri Wtewael res religiosas, nec non historicas, morales sed etiam naturas mortuas complectuntur[1]. Ipsus artifex facta in coquina quoque effigiavit, sed raro, sicut exempli causa Factum in coquina (anno 1620 fere), pictura similis illis Cornelii Delff, Petri de Rijck et Florentii de Schooten[3]. Primum patris eius operorum exempla tanta confecit, ut pingendi rationem ipsius patris imitatus sit[2]. Postea, ab anno 1620, pingendi rationem suam mutavit: nam picturarum Abrahamae Bloemaert et Gerardi de Honthorst propria operibus inseruit[2].
Opera
recensere- Factum in coquina, pictura supra tela cum pigmento oleario, 113,7 x 160 cm, 1620 fere, apud Museum Artium Metropolitanum, Novi Eboraci
- Adoratio pastorum, pictura, 1625-1630, apud Centraal Museum, Traiecti ad Rhenum[4]
- Mercurius, Argus et Ion, pictura, 1620-1625, apud Centraal Museum, Traiecti ad Rhenum[5]
- Caprarius cum tibiis infixis utricolo, pictura supra tela cum pigmento oleario, 86 x 78 cm, 1630 fere, apud Collectionem privatam[6]
- Petrus Iesum abnegat, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 28 x 46 cm, 1624-1628, apud Artium Museum, Cleveland
- Adoratio Magorum, pictura supra tabula cum pigmento oleario, apud Museum Massey, Tarbae[7]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2020). "WTEWAEL, Peter". The Web Gallery of Art
- "Peter Wtewael". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2020
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Wtewael spectant. |