Petrus vulgo Peter Merseburger (natus die 9 Maii 1928 in urbe Zeitzensi in Saxonia et Anhaltio, mortuus die 15 Februarii 1522 Berolini[1]) diurnarius et scriptor Germanicus fuit. Homines multos movit cum de cancellario Gulielmo Brandt biographiam longam pepigit.

Petrus Merseburger (2004)

Filius pictoris et graphici Caroli Henrico Merseburger gymnasium Zeitzense frequentavit. Postea Salinis Saxonicis et Amasiae Cattorum linguae Theodiscae, historiae et sociologiae studuit.

Diu moderator et relator apud periodicum illustre septimanale Der Spiegel fuit. Annis inter 1967 et 1975 politicas emissiones televisificas praetitulatas Panorama disposuit, quod antea Ioachimus Fest curaverat. Ex anno 1968 Hammoniae clavum imperii ARD feliciter tenebat et res ad historiam recentiorem spectantes procurabat. Inde ab anno 1977 variis in urbis graphea radiophoniae et televisionis publicarum Germanicarum administrabat, et id Vasingtoniae (D.C.) (1977–1982), in Sovietice occupato Berolino Orientali (1982–1987), Londinii (1987–1991).

Rebus televisificis terminatis scriptoris independentis munere functus est; tunc aut Berolini aut in Francia meridiana vixit. Sodalitatis PEN socius fuit. Tum biographiae eius multos homines captabant. Opusculo tali gaudebant Curtius Schumacher, Rudolphus Augstein, Gulielmus Brandt et Theodorus Heuss.

Cippus eius invenitur in coemeterio Berlinensi ad viam Heerstraße sito.[2] Filius Stephanus Merseburger (* 1964) quoque diurnarius factus est.

 
Brandt (ad sinistram) cum Merseburger (anno 1969 post electiones senatus Bonnensis)
  • Das politische Buch pro opusculo biographico de Schumacher (1996)
  • Deutscher Bücherpreis pro opusculo biographico de Brandt (2003)
  • Leuchtturm-Preis pro opusculo biographico de Augstein et pro generatim omnibus operibus (2008)
  • civis Zeitzensis honoris caussa (2008)
  • Bundesverdienstkreuz, crux pro meritis rei publicae Germanicae (2018)

Nexus externi

recensere