Aperire sectionem principem
Insigne Petri Andreae Comensoli

Petrus Andreas (Anglice Peter Andrew) Comensoli (natus Illavarrae Novae Cambriae Australi die 25 Martii 1964) est episcopus Australianus. Die 29 Iunii 2018 nominatus est e Francisco Papa nonus archiepiscopus Melburnensis.[1] A 27 Februarii 2014 episcopus Sinus Tortuosi erat. Prius, a 20 Aprilis 2011 episcopus auxiliaris Sydneii fuerat.

EruditioRecensere

Petrus Andreas studuit Collegii Sancti Pauli (nunc Spiritui Sancti), Bellambi, Novae Cambriae Australis. Studuit commercium Universitate Vollongongensis cum operatus erat in negotiatio argentariae, ante theologiae mutavit.[2]

SacerdotiumRecensere

Anno 1986 Seminarium Sancti Patricii inivit. Anno 1992 sacerdos Dioecesis Vollongongensis ordinatus est e Gulielmo Edvardo Murray.[3]

EpiscopiumRecensere

Die 20 Aprilis 2011 episcopus auxiliaris Sydneii et episcopus titularis Tigisi nominatus erat a Benedicto XVI Papa. Consecratus est die 8 Iunii 2011 a Georgio Pell in ecclesia cathedralis Sanctae Mariae Sydneii. Die 27 Februarii 2014 episcopus Sinus Tortuosi nominatus erat a Francisco Papa. Die 29 Iunii 2018 nominatus archiepiscopus Melburnensis a Francisco Papa, et die 1 Augusti creatus est in Ecclesia Cathedralis Sancti Patricii Melburniensis.[4]

NotaRecensere