Perilaus (Antigoni miles)

Antigoni miles
Vide etiam paginam discretivam: Perilaus.

Perilaus (Graece Περίλαος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit anno 313 a.C.n. huius regis miles. Exercitum conduxit a Lycia Ciliciam usque (navibus eodem tempore a Theodoto conductis). Perilaus iuxta Aphrodisiam a militibus Ptolemai captus est et in Aegyptum incarceratus, sed mox iussu Antigoni redemptus. An idem fuerat Alexandri socius non liquet.[1]

Bibliographia

recensere
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!