Pereslavia
Pereslavia[1], plenius Pereslavia ultra silvam[2] vel Pereslavia Transsilvana[3] (Russice Переславль-Залесский, tr. Pereslavl’-Zalesskij), urbs est in regione Iaroslaviensi Russiae, ad lacum Pleščeevo sita. Circa 40 milia incolarum habet (anno 2015).
Locus: 56°44′17″N 38°51′22″E
Numerus incolarum: 38 649
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Pereslavia condita est anno 1152 a duce Rostoviae et Susdaliae Georgio Longimano, et nomen suum recepit secundum Pereaslaviam prope Kioviam sitam. Saeculo tredecimo erat metropolis ducatus sui iuris, sed anno 1302, voluntate ultima ducis sui, facta est pars ducatus Moscoviae. Anno 1688 tzar Petrus I Pereslaviae ad lacum Pleščeevo incepit aedificationem classis, anno 1692 finitam, quod eventum aestimatum est ut initium classis militaris Russicae.
Urbi sunt nonnulla monumenta historica architecturae (ut plurimum, templi monasteriique orthodoxa), musea atque hortus dendrologicus. Praeterea, Pereslavia Transsilvana aliquot officinas habet.
Notae
recensere- ↑ Henrici Scherer Tabellae geographicae, p. 176
- ↑ Statutum canonicum sive ecclesiasticum Petri Magni..., Petropoli 1785, p. 103.
- ↑ Charitonis Čebotarëv, Географическое методическое описание Российской империи (Descriptio geographica methodica Imperii Russici), p. 144.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 56°44′17″N 38°51′22″E • GeoNames |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pereslaviam Transsilvanam spectant. |