Pebrina (Italiane, ut videtur a Francice pébrine) est morbus bombycum, qui a parasitis microsporidianis efficitur, praecipue Nosemate bombycis et minus a speciebus Vairimorpha, Pleistophora, et Thelohania. Infectae vermis serici larvae punctis fuscis colorantur, et filum facere non possunt. Ludovicus Pasteur fuit primus qui causam huius morbi observavit cum pestilentia morbi per Franciam serperet.

Nosema bombycis est microsporidium quod omnes interficit vermes sericos qui ex ovis infectis excluduntur, et ex victu quo vermes serici vescuntur. Si vermes serici hoc microsporidium statione larvali habent, indicia morbi absunt; lepidoptera autem feminea microsporidium in ova transmittent, omnesque vermes qui ex ovis infectis excludantur statione larvali morientur. Ergo, omnia ova ex lepidopteris infectis delenda sunt, qua pro causa, corporea lepidopterorum fluida per microscopium comprobanda sunt.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  Vide Pebrina apud Vicifontem.
  • Chavannes. 1861. Ueber die Krankheit des Seidenspinners und die Erziehung einer gesunden Brut desselben. Berliner entomologische Zeitschrift 5:175ff.
  • Pasteur, Louis. 1870. Études sur la maladie des vers à soie: Moyen pratique assuré de la combattre et d'en prévenir le retour. Lutetiae: Gauthier-Villars.
  • Pasteur, Ludovicus. 1926. Études sur la maladie des vers à soie. Ed. Valléry-Radot. Œuvres de Pasteur, 4:54–186. Lutetiae: Masson
  • Williams, Nicola, et Miles Roddis. 2009. Languedoc-Roussillon. Ostfildern: MairDumont.