Patricius (vulgo: Patrik) Laine (19 Aprilis 1998 Tammerforsiae natus) est lusor alsulegiae glacialis Finnicus, qui pro Winnipeg Jets turma in National Hockey League ludit.[1] Annis 20132016 in Tappara turma, quae sedem in Tammerforsia, urbe patria Patricii habet, in Liiga foedere alsulegiario lusit. Anno 2016 in certaminibus mundanis iuvenium Finnia victoriam reportavit, et Laine una cum Jesse Puljujärvi et Sebastiano Aho excelluit. Laine in septem certaminibus singulis septem puncta tulit. Mense Iunio eiusdem anni ad Winniped Jets turmam Americam acceptus est.

Laine vestem Tappara turmae indutus.

NotaeRecensere

  1. Rerum status mense Ianuario 2018.

Nexus externiRecensere