Pastillum locustarium

cibus promptus

Pastillum locustarium est cibus promptus in civitate Cenomannica et regione circumiacente propositus. E pulpa Homari americani constat, crustacei locustarii generis, illis locis capti, brevissime cocta, in panem immissa.

Cibus viarius Cenomannicus: Pastillum locustarium modo Cenomannico (Maine style lobster roll) cum anguria aceto condita in popina Lobster Claw oppidi Bar Harbor inlatum

BibliographiaRecensere