Passamaquoddy (Passamaquoddice Peskotomuhkati, pl. Peskotomuhkatiyi), vel populus Passamaquoddianus,[1] sunt una ex nationibus indigenarum quae parvam Americae Septentrionalis boreorientalis partem incolunt, praecipue in Cenomannica et Novo Brunsvico. Regiones litorales secundum Sinum Fundianum(en), Sinum Passamaquoddianum(en), et Sinum Cenomanicae(en) et secundum Flumen Sanctae Crucis et flumina influentia habitant. Hieme in locos mediterraneos ad venandum diffugebant; aestate autem in litore et insulis propinquis artius convenire solebant, ubi cibum marinum petebant, plerumque phocoenidas.[2]

Terra Passamaquoddiana.

Etymologia

recensere

Nomen Passamaquoddy est peskotomuhkati in verbum Anglicum conversum, forma praenominis[3] Peskotomuhkat (pestəmohkat), nominis quod sibi imponebant. Peskotomuhkat ad verbum significat 'qui pollachios hastá transfigit' vel 'qui locum habitant ubi pollachii abundant',[4] momentum huius piscis monstrans.[5] Ei piscibus hastá transfigendis, contra pisces hamo captos, piscabantur. Habuerunt ante adventum Europaeorum historiam solum oralem.

Passamaquoddy notabiles

recensere

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. De ethnographia.
  3. Praenomina sunt linguistica linguarum Algonquianarum proprietas.
  4. Vincent O. Erickson, "Maliseet-Passamaquoddy," in Northeast, ed. Bruce G. Trigger, Handbook of North American Indians, ed. William C. Sturtevant, vol. 15 (Vasingtoniae: Smithsonian Institution, 1978), 135. Locus citatus in Lyle Campbell, American Indian Languages: The Historical Linguistics of Native America (Oxoniae: Oxford University Press, 1997), 401.
  5. Maliseet - Passamaquoddy Dictionary.
  6. [1]

Bibliographia

recensere

Tabulae conlocationum regionum ab hominibus Confoederationis Wabanaki occupatarum (a septentrionibus ad meridiem):

Nexus externi

recensere