Aperire sectionem principem
Pardisus amissus, 1667

Paradisus amissus[1] (Anglice Paradise Lost) est carmen epicum ab Ioanne Miltono versibus blancis Anglice compositum annoque 1667 primum idemque in decem libros divisum editum. Res in hoc carmine tractatae, scilicet temptatio Adami et Evae a Lucifero facta, in libro Genesis leguntur. In editione altera hoc carmen a Milton exemplo Aeneidos Vergilii in duodecim libros divisum est. Consilium Miltoni, scriptum in libro primo, est "iustificare vias dei hominibus" (Anglice "justify the ways of God to men"). Praestans linguae Anglicae opus a multis dicitur.

ArgumentumRecensere

Bellis inter angelos daemoniaque pugnatis, Satanas comitesque lege dei cecidere per Tartarum. Flumine ignis Satanas exortus loquelam dat consilium bellandi significantem. Exinde daemonia Tartaro damnata castrum “Pandaemonium” architectantur; Satanas tum consilium designat ruinam hominum facturum.

NotaeRecensere

  1. Vide, e.g., hic.

Nexus externiRecensere