Pantaleon (sanctus)
sanctus, martyr Christianus
Sanctus Pantaleon seu Pantalaimon martyr Christianus fuit, mortuus Nicomediae in Bithynia circa annum 305[1]. In Ecclesia tum orientali quum occidentali colitur.
Vita et cultus
recenserePantaleon medicus fuit, qui artem suam gratuito exercuit, quod in lingua Graeca antiqua communi ἀνάργυρος dicitur. Ab Hermolao presbytero et medico eruditus est. Pro fide Christiana in persecutione Diocletiani occubuit[2].
Festum eius in Ecclesia Romana in diem 27 iulii incidit; in Occidente Pantaleon inter quattuordecim auxiliatores connumeratur. In Ecclesia byzantina, cum liturgia sancti Ioannis Chrystostomi celebratur, nomen Pantaleonis quotidie commemoratur in prima parte liturgiae proscomidia dicta[3].
Notae
recensereNexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |