Panope (Nereis)
Vide etiam paginam discretivam: Panope.
Panope seu Panopaea[1] in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[2] et a Poëta in Iliade,[3] atque ab Hesiodo in Theogonia.[4] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur.[5]