Ailuropoda melanoleuca

(Redirectum de Panda maior)

Ailuropoda melanoleuca est species familiae Ursidarum, quae corpus nigrum albumque habet et medias Sinas habitat. Quamquam in ordine Carnivorum est, paene omnino plantas edit, praecipue bambusam, quae nonaginta novem centesimas partes cibi eius componit.[2]


Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Ursidae 
Genus : Ailuropoda 
Species : A. melanoleuca 
Ailuropoda melanoleuca 
(David, 1869)  
Conservationis status
Territorium
Distributio Ailuropodae melanoleucae

De vocabulis

recensere

Nomen taxinomicum formatur ex verbis Graecis, quae sunt αἴλουρος 'feles', πούς 'pes', μέλᾱς 'niger', λευκός 'albus'; id est animal nigrum et album, quod pedem felinum habet. Sinice 大熊貓, dàxióngmāo appellatur, hoc est "magnus ursus-feles". Pluribus linguis Europaeis appellatur panda, vocabulum originis obscurae, fortasse ex Nepalensi Nigálya-pónya deductum. Primum panda Ailurum fulgentem denotabat. Hodie in variis linguis Ailurus "panda ruber" vel "minor" appellatur, et Ailuropoda "panda giganteus" vel "maior".[3]

De morphologia

recensere

Panda maior nigros albosque pilos habet. Adulti sunt 1.2 - 1.9 m (4 - 6 pedes) longi cum cauda 10 - 15 cm (3.9 - 5.9 pedes) longa et usque ad 160 kg (350 lb) pensent. Adultae magnopere usque ad 20 % minores.

Corpus typicum simile huic aliorum ursorum. Pili nigri super auriculas, rostrum crescunt.

  1. Lü, Z, Wang, D. & Garshelis, D.L. (IUCN SSC Bear Specialist Group) (2008). "Ailuropoda melanoleuca". IUCN Red List of Threatened Species. Version 2009.1. International Union for Conservation of Nature. Retrieved 5 October 2009.
  2. Susan Lumpkin et John Seidensticker, Giant Pandas (Londinii: Collins, 2007), p. 63.
  3. Oxford English Dictionary, s.v. "panda, n. 1".

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ailuropodam melanoleucam spectant.
  Vide "Ailuropodam melanoleucam" apud Vicispecies.
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.