Panamane (IPA |pana'man|) est lingua artificiosa ab Emanuel E. Amador Panamano anno 1922 excogitata et in libro Fundaments of Panamane (1936) Anglice descripta. Litterae abecedarii Panamanicii in abecedario Latino consistunt, Hispanicis autem litteris elle (ll) et eñe (ñ) exceptis.[1] Textus initii precis Patris Nostri Panamanice scriptus: "Pader noses, ki sot en Hahvan, haluder sai dai namy, dai raik sai veno am numi, dai villu sai duo em ter vi es sot em Hahvan."[2]

NotaeRecensere

  1. Guillén 2010.
  2. Okrent 2009.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere