Ordo Ensiferorum
Ordo regalis Ensiferorum (Suecice Kungliga Svärdsorden), etiam Fascia Flava dictus, est ordo pro merito militare in Suecia tributus. Anno 1522 aut 1528, Gustavus I rex primos Equites Ensiferos promovit.[1] Anno 1748, Federicus I Ordinem Ensiferorum sub Ordine Seraphinorum et iuxta Ordinem de Stella Polari instituit. Sententia ordinis „Pro Patria“ est.
Anno 1975, promotiones non solo Equitum Ensiferorum sed etiam Equitum de Stella Polaris et Vasae desinebant. Anno 2022 Diaeta Imperialis (Parlamentum Sueciae) ordinem renovavit Ensiferorum. Equites Ensiferos novi ex die primo mensis Ianuarii 2023 promoveri poterunt.[2]
Gradus ordinis
recensereIn principio ordo cum gradibus Commendatoris et Equitis institutus est.[3] Saeculis 18 et 19, gradus novi instituti sunt:
Serventes dicti homines ensiferes vel gladii (svärdsman) et portantens medaliarum aurearum et argentearum etiam fuerunt.
Eques cum Magna Cruce ultimus Gustavus Mannerheim fuit, qui promotus est anno 1942.
Nexus interni
- Fratres militiae Christi Livoniae vel ordo ensiferorum in Livonia
- Ordo (honor)
- Ordo Vasae
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ordinem Ensiferorum spectant. |
Bibliographia
recensere- Svärdsorden in Libro familiare septentrionale, columnae 1340 et 1341
Notae
recensere- ↑ Philippus Bonanni, "Ordinum equestrium et militarium catalogus," in imaginibus expositus & cum brevi narratione, pagina XXXVIII.
- ↑ "Sverige kan få nya flaggdagar – och nya riddare,", 26 Septembris 2021 apud mitti.se.
- ↑ De Ordine Ensiferorum in interretiali domus regalis Suecicae situ.