Ordinatrulum portabile,[1] sive computatrum gremiale,[2] sive computatrum portabile,[3] est machina computatoria accumulatro instructa, quae a parietali fonte electrico liberata ex uno loco ad alium facile portari potest.

Ordinatrulum portabile apertum.

Ordinatrula portabilia hominibus parantur, quibus computatro prope ubicumque opus est. Etiam alia de causa fieri potest, ut emptor ordinatulum portabile pro mensali comparare velit, nam minus spatii requirit et minore consumptione electricitatis operatur. Portabilia et mensalia multis iisdem membris consistunt, sed illarum minora sunt. Ordinatrulum portabile etiam saepe minoris impendi est quam mensale, cui suae accessiones propriae necesse sunt.

Notae recensere

  1. Ioannes C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007: 582, s.v. laptop computer.
  2. Epistula Leonina 85 (2015); 231 (2021).
  3. Epistula Leonina 191 (2019).

Pinacotheca recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad ordinatrula portabilia spectant.
 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!