Orationes Strateburgenses

Orationes in parlamento Europaeo habitae

Orationes Strateburgenses sunt orationes quae anno 1979 in Parlamento Europaeo Latine habitae sunt.

Marius Capanna, prologus
Otto de Habsburgo, orator alter

Historia

recensere

«Bruxellis in Senatu illo Europaeo Capanna legatus sive senator Italus communista ad perturbandos provocandosque animos omnium [...] Latina lingua usus» est, «qua novitate perculsus universus senatus conticuit». Attamen «unus Otho noster de sede surrexit et oratione Latina brevi sed diserta collegae respondit»[1].

De interpellatione Marii Capannae

recensere

Marius Capanna, in philosophia laureatus, communismi et oecologiae fautor, quondam vir politicus hodie tantum scriptor, anno 1968 numerabatur inter principes motus discipulorum qui ab Americis ad Sinas grassabatur. Eius famosum facinus fuit comprehensio Petri Trimarchi, iuris privati professoris Universitatis Studiorum Mediolanensis.[2] Anno 1978 Parlamenti Europaei legatus creatus est.

Eius oratio die 14 Novembris habita a duobus amicis linguae Latinae peritis emendata est. Se elegisse linguam Latinam dixit ut monstraret contemptoribus motus anni 1968 discipulos scientiam colere. Insuper ut legati dexterae factionis lacesserentur. Ipsa autem oratio ad iura legatorum factiones constituendi et censendi pertinet.

Ecce exordium:

Amplissimi collegae, quid re vera significant regulae constitutionisque emendationes, quas Nord, vir ex amplissimis, proposuit?

Paulo post Francogallice Simona Veil, tunc curiae princeps, his verbis interpellavit: «Domine Capanna, cogor confiteri me linguam Latinam plurimi aestimare maximeque delectata sum has paucas sententias Latinas audiens, sed constitutione non conceditur, ut aliquis alio sermone verba faciat atque linguis conventus nostri officialiter approbatis. Locum dedisti linguae Latinae, quae est revera lingua universalis et exemplaris, sed nunc te oro, ut sermone nationali loqui pergas, quo verba tua possint ab interpretibus converti».

Capanna respondit articulo quinto decimo constitutionis de linguis officialibus linguam Latinam, quantum ad interpellationem attinet, neque provideri neque reprobari. Deinde perrexit orationem Latine dicere.

De responso Othonis ab Habsburgo

recensere

Otho ab Habsburgo, stirpe Domus Austriacae ortus, magnus fautor Europae consociandae, apud nonnullos inter Europae ideae architectos una cum Roberto Schuman, Conrado Adenauer et Alcide De Gasperi numeratus est. Munere praesidis Paneuropaeae Unionis functus est et legati officium in Parlamento Europaeo explevit per plurimos annos. Bene callebat multas linguas praeter Latinam: Germanicam, Francogallicam, Hispanicam, Anglicam, Hungaricam et Croaticam. Oratiuncula[3] eius, qua respondit Capannae, ad iura legatorum non pertinet, sed generatim ad usum linguae Latine.

Magno mihi gaudio fuit, quod in sententia tua referenda usus es lingua vere Europaea et matre quodammodo omnium nostrum, qua diutius carere in hoc egregio concilio vix possumus. Ita fit, ut, qui in eis, quae dixisti nullo modo assentiri tibi, quem tamen valde gratulum tibi censeam, quod ausus es loqui Latine, quod quam utile sit, nonnullis nostrae aetatis hominibus non liquet propter egestatem cultus atque humanitatis. Ego contra perstandum esse in isto proposito Latinitatis provehendae censeo, praecipue in scholis nostris, quod humaniores nos reddet et sapientiores magisque conciliabit inter se tot gentes, tot nationes omni respectu diversas, beneficio latinitatis tamen coniunctissimas. Cui proposito invigilare, cui operam nostram impendere non pigebit; quod ad effectum perducere nostri non est, sed, maneat nostros ea cura nepotes.

Itaque mirum in modum sermo Latinus viros politicos sat diversos uniebat.[4]

Bibliographia

recensere
  • Marius Capanna, "Strateburgensis interpellatio Latina", Vox Latina, 59, 1980, pp. 85-87.
  • Otho Habsburgensis, "Strateburgense responsum Latinum", Vox Latina, 61, 1980, p. 312.

Nexus externi

recensere
  1. Valahfridus Stroh, "De Othone ab Habsburgo Latinae linguae fautore nuper mortuo", Vox Latina, 185, 2011, pp. 454-457.
  2. Giuseppe Portonerail: "Il processo a Trimarchi: sequestro di un professore in Statale."[nexus deficit] - Apud: Erudizioni Legali, 11 Martii 2020
  3. Hermann Krüssel: "Maneat nostros ea cura nepotes - Als ein ehemaliger Studentenführer auf den ehemaligen Erzherzog traf. Eine lateinische Rede im Europaparlament." - Apud: Pro Lingua Latina
  4. Alberto Mattioli: "La riscossa del latinorum." - Apud: La Stampa, 18 Februarii 2013 «Mario Capanna fece un memorabile discorso al Parlamento europeo esprimendosi appunto in latino, la più europea delle lingue. E venne complimentato da Otto d’Absburgo: divisi dalla politica, uniti dalla lingua.»