Oppenheimer (2023)
DispositorChristopher Nolan
Primi actoresCillian Murphy
Aemilia Blunt
Matthaeus Damon
Robertus Downey iunior
Duratio180 minuta
NatioCivitates Foederatae Americae
LinguaAnglica

Oppenheimer est pellicula biographica Anglo-Americana, qua vita Roberti Oppenheimer, physici theoretici Americani, narratur. Quae pellicula a Christophoro Nolan moderatore cinematographico Americano anno 2023 disposita est ex scripto scaenario quod Nolan ipse concepit secutus librum biographicum a Kai Bird et Martino Sherwin conscriptum.[1] Perhibet, quae studia navaverit Oppenheimer, et quomodo laboratorium Los Alamos procuraverit, et quomodo processerit de fide et securitate eius auditio anno 1954 facta. Cillian Murphy Robertum Oppenheimer agit; ceteri histriones in indice separato numerantur. Cinematographatum est a Februario 2022 ad Maium. Cinematographus Hoyte van Hoytema forma cinematographica IMAX usus est.

Oppenheimer, pellicula multorum honorum acceptrix, septem accepit praemia Oscar, quae sunt "Pellicula optima", "Moderator optimus", "Actor primarum partium optimus" (Murphy), "Actor secundarum partium optimus" (Downey), "Cinematographus optimus" (van Hoytema), "Compositor optimus" (Göransson). Praeterea, cum alia tum quinque accepit praemia Golden Globe et septem praemia BAFTA.

  1. Bird & Sherwin 2006.

Bibliographia

recensere