Ophir
Ophir (Hebraice אוֹפִיר) est regio in Biblia saepius laudata. In libro I Regum (fortasse saeculo V a.C.n. compositum) asseveratur regem Salomonem ad eam regionem e novo portu Asiongaber a se aedificato naves mercatorias misisse et ex ea aurum lignumque almug et gemmas pretiosas recepisse[1] (quid autem contra haec dederit non liquet). Postea narratur regem Iudae Iosaphat "naves Tharsis" confecisse ut in Ophir navigarent aurumque reportarent "et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber".[2] Capitulo 13 libri Isaiae (aetate incerta in hoc opere inserto) homo "rarior ac aurum ex Ophir" praedictus est; talia de auro ex Ophir et in libris Psalmorum et Iob reperiuntur.[3] A scriptore librorum Chronicorum (fortasse saeculo IV seu III a.C.n.) additur regem David morientem filio Salomone aurum ex Ophir nactum dedisse ut templum construeret;[4] naves etiam quae aurum ex Ophir regi Salomoni reportaverint a rege Hiram datas esse.[5] Ex ostraco saeculi VIII a.C.n. discimus "aurum ex Ophir" iam eo aevo famosum fuisse.[6]
Nomen "Ophir" et in libro Genesi reperitur; ibi Ophir inter filios Iectan enumeratur e stirpe Sem.[7] Regionem igitur Ophir nonnulli eruditi in Arabia meridionali collocant, unde mercatura rerum pretiosarum ad Mesopotamiam et Syriam iam ante compositionem librorum respectivorum, accurate saeculo fere VIII a.C.n., incepisse creditur.
Notae
recensere- ↑ Liber I Regum 9.28, 10.11
- ↑ Liber I Regum 22.48
- ↑ Liber Isaiae 13.12; Liber Psalmorum 45.9; Liber Iob 22.24, 28.16
- ↑ Liber I Chronicorum 29.4
- ↑ Liber II Chronicorum 8.18
- ↑ B. Maisler, "Two Hebrew ostraca from Tell Qasile" in Journal of Near Eastern Studies vol. 10 (1951) pp. 265-267
- ↑ Liber Genesis 10.29
Bibliographia
recensere- Ophir in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- "Ophir" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus
- "Ophir" in The New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge (Novi Eboraci, 1908-1914) Index
- W. F. Albright, "Ivory and Apes of Ophir" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 37 (1921) pp. 144-145
- Walter Eugene Clark, "The Sandalwood and Peacocks of Ophir" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 36 (1920) pp. 103-119