Ongka's Big Moka: The Kawelka of Papua New Guinea ('Magnae epulae Ongkanae: Kawelka Papuae Novae Guineae') est pellicula documentaria (1976), pars seriei Disappearing World a Granada Television factae, quae a 1969 ad 1993 duravit.

Prospectus recensere

Ongka, homo magnus gentis Kawelkae Novae Guineae, in pellicula permutationem moka intendens et praeparans conspicitur. Pellicula eius conatus cognoscit ad coacervandos multos sues aliasque res pretiosas ut per ritus epulationis alii tribui offerret. Consilium epularum exstructarum statum extollere est, cum gloria famaque pro tribu et pro se amplificata. Ongka epulis utitur ad extollendum suum statum hominis magni suae tribus. Pellicula manifeste monstrat pollentiam esse elementa contentionis per moka data tempusque decretum, et---quamquam epulas numquam pelliculaverunt---in ritu ipso, cum participes prisca et magnifica terrarum altarum ornamenta gerere solent. Exstruere epulas quem donum dat paene conficere potest, sed gloria beneficiorum politicorum et socialium hoc superare possunt.

Moka in cultura usitata fuit permutatio suum. Homo magnus praeconem conducit ut ordinem porcorum perlustret, prae quoque morans, laudationes clamitans, stirpem adeo commemorans. Haec scaena est una ex optimis pelliculae scaenis, cum imaginibus funeris vicini hominis magni et responsi eius tribus morti et eius causarum probabilium. Pellicula etiam monstrat hodiernas res pretiosas etiam partes permutationis moka factas esse.

Epulis in pellicula praedicta tardantibus, fabricatores pelliculae discesserant antequam moka factum est. Res, cum ad extremum re vera fieret, sescentos sues, $10,000 dollaria Australiana, duodecim casuarios, octo boves, birotam automariam, et parvum autocinetum onerarium vehementius dixit. Ongka ipse, in oratione per moka habita, gloriose dicit, "Cum has res tibi darem, vici. Tanto dato, te stravi."[1]

Huic pelliculae opera saepe dantur per cursus anthropologicos in collegiis et universitatibus offertos ob praeclarum oeconomiae in donis conditae documentum et ob exemplum personae hominum magnorum.

Notae recensere

  1. Anglice: "Now that I have given you these things, I have won. I have knocked you down by giving so much."

Nexus externi recensere

  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)