Coma Berenices
"Coma Berenices" fuit narratio poëtica a Callimacho anno fere 243 a.C.n. conscripta de coma reginae Berenices, Ptolemaei III uxoris. Regina enim comam dicavit ad felicem reditum mariti post expeditionem Syriacam; quo redito, comam in templo Veneris depositam et statim deperditam in caelo se repperisse praetendit astronomus Conon Samius. Appellationem asterismi Comae Berenices ille primus dedit.
Textus Graecus
recensereTextus narrationis Graecus originalis, versibus elegiacis a Callimacho scriptus et in serie carminum mythologicorum deperdita Aetia incorporatus, partim e fragmentis reconstituitur.
Versio Latina
recensereCatullus versionem Latinam huius narrationis saeculo I a.C.n. composuit, quae in serie carminum Catullanorum numerum 66 habet. Incipit Omnia qui magni dispexit lumina mundi.
Recensiones posteriores
recensereAlexander Pope saturam huius narrationis Anglice scripsit in carmine suo The Rape of the Lock ("De Comae Raptu").
Bibliographia
recensere- Nino Marinone, Berenice: da Callimaco a Catullo. Bononiae, 1997