Oldemirus Balói, vulgo plene Oldemiro Júlio Marques Balói (die 9 Aprilis 1955 natus in urbe Laurentii Marques; mortuus die 13 Aprilis 2021) fuit politicus Mozambici.

Wikidata Oldemirus Balói
Res apud Vicidata repertae:
Oldemirus Balói: imago
Oldemirus Balói: imago
Nativitas: 9 Aprilis 1955; Maputo
Obitus: 14 Aprilis 2021; Ioannesburgum
Patria: Mozambicum

In urbe nativa educatus, ibidem universitatem Eduardi Mondlane atque in Anglia breve temporis spatium universitatem Londiniensem frequentavit. Minister vicarius a collaboratione internationali anno 1990 et minister ab industria anno 1994 (praeside Ioachimo Chissano), deinde director Banco Internacional de Moçambique anno 1999 factus est. A praeside Armando Guebuza die 10 Martii 2008 minister a rebus externis promotus est, quod officium usque in diem 12 Decembris 2017 retinuit.

Nexus externi

recensere