Wikidata-logo.svg Armandus Guebuza
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20 Ianuarii 1943; Murrupula District
Patria: Mozambicum

Officium

Officium: President of Mozambique, Governor of Sofala
Munus: politicus, miles

Consociatio

Factio: FRELIMO
Religio: Religio Christiana

Familia

Coniunx: Maria da Luz Guebuza
Proles: Valentina Guebuza

Memoria

Laurae: Order of Amilcar Cabral 1st Class, Grand Collar of the Order of Prince Henry

Armandus Guebuza (natus die 20 Ianuarii 1943) fuit a die 2 Februarii 2005 usque in annum 2015 Mozambici praeses. Iuvenis ab anno 1963 sodalis fit aciei liberationis Mozambici; anno insequenti in re militari educatus est iuxta exercitum Unionis Sovieticae ad Perevalnoje Crimeae;[1] inde reditus socius receptus est congressus centralis eiusdem factionis. Independentia nuper nacta minister rerum internarum meruit annis 1974-1977 et 1983-1986, praeside Samora Machel, et mox minister commeatús annis 1987-1994, praeside Ioachimo Chissano; cui successor ipse anno 2005 electus est. Officium usque in diem 15 Ianuarii 2015 tenuit, successore Philippo Nyusi. Mense Augusto 2021, filius Ndambi Guebuza de corruptione temptatus est.

Baracus Obama (ad sinistram partem), Armandus Guebuza, Guido Scott praeses vicarius Zambiae, die 6 Augusti 2014 colloquentes

NotaeRecensere

  1. Dmytro Yatsyuk, "Ukrainians in Mozambique: An Historical Overview" apud viewpoint-east.org

Nexus externiRecensere