Obsidio atrioventricularis
Obsidiones atrioventriculares sive obsidiones AV sunt morbi cardiologici, quibus in cordis nodo atrioventriculari (nodo AV) transmissio electrica inhibita est. De consuetudine tres gradus numeris designati distinguuntur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Diagnosis medica per electrocardiogrammam facta est.
Gradus
recensereTres gradus obsidionum atrioventricularium descripti sunt, omnes per electrocardiogramma discerni possunt.
Obsidio AV, gradus 1
recensereLongitudo intervalli PR est plus quam 0.20 s. Omni quidem impulsus ex nodo sinuatriali trans nodum atrioventricularem ad ventriculos transgrediuntur.
Obsidio AV, gradus 2
recensereIn obsidione AV II° non toti impulsuum trans nodum AV transmittuntur, ergo interdum vel secundum exemplum certum, complexus QRS (actiones ventriculorum cordis) omittuntur. Hic duo typi noti sunt: Typus 1 et 2.
Obsidio AV, gradus 3
recenserePotentialis actionis non transmittuntur; ergo rhythmus tardior in nodo atrioventriculari de novo generatur. Symptomata sunt bradycardia et hypotensio arterialis.