Obeliscus Flaminius sive "Obeliscus Augusti in Circo Maximo" est monumentum Aegyptium e granito tempore regum Ramsis II et Merenptah saeculo XIII sculptum. Obeliscus per saecula duodecim Heliopoli stetit, unde Augusto principe anno fere 10 a.C.n. Romam advectus est una cum obelisco q.d. Solari. Ille in Circo Maximo erigi iussit; inscriptionem Latinam (CIL VI 701) addere curavit. Obeliscus anno 1589 restitutus est et media Platea Populi erectus.

Obeliscus Flaminius media Platea Populi eminens
Sestertius imperatoris Caracallae: Obeliscus Flaminius medio Circo Maximo visus

Inscriptionem huius obelisci (vel eius gemini ?) antiquitus Graece vertit Hermapion quidam; quam interpretationem tradiderunt unus liber manuscriptus Rerum gestarum scriptoris Ammiani Marcellini[1]

NotaeRecensere

  1. Res gestae XVII.4. Adolphus Erman, "Die Obeliskenübersetzung des Hermapion" in Sitzungsberichte der Königlich preussischen Akademie der Wissenschaften, 1914ː 245-273

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Obeliscum Flaminium spectant.
  Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!