Nymphaeum (Crimaea)
(Redirectum de Nymphaeum (Crimea))
Nymphaeum (Graece: Νυμφαῖον vel Νυμφαία) antiquum fuit oppidum ad Europaeam ripam Bospori Cimmerii paulo a meridie urbis Panticapaei situm ad litus meridionale Crimeae paeinunsulae.
Saeculo sexto a Graecis conditum est. Inter annos 444 usque 400 a.C. sub dominione Athenae urbis fuit, ex quo tempore ad Bosporanum regnum pertinebat. Tertio saeculo a.C. oppidum desertum est.
Effossis sepulcretis antiquis oppidi et sepulcra Graeca et Scythica (tumuli, seu curgani) inventa sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nymphaeum spectant. |