Wikidata Novocusnecum
Res apud Vicidata repertae:
Novocusnecum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°45′0″N 87°7′0″E
Numerus incolarum: 552 105
Zona horaria: UTC+07:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Новокузнецк

Gestio

Praefectus: Sergey Kuznetsov
Procuratio superior: Novokuznetsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 424.27 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4183183, Q4244889, Q3710522, Novoilinsky City District, Novokuznetsk, Q4336063, Q4504354

Coniunctiones urbium

Vide etiam paginam discretivam: Cusnezia (discretiva)

Novocusnecum[1] (Russice Новокузнецк), olim Cusnezia[2] (Russice Кузнецк), urbs est in regione Kemerovensi Foederationis Russicae, circa 550 milia incolarum habens, in Siberia occidentali ad Tomum fluvium sita. Magni valoris sedes metallurgiae et industriae carbonariae Russiae est. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.

Domus Fonarëv (Novocusneci, via Vodopadnaia, 19)

Historia urbisRecensere

Cusnezia, vulgo Kuznetzk[3], circa annum 1618 ut castellum Sibiricum condita, fuit una e primis urbibus Russicis in Siberia. Anno 1929 prope Cusneziam constructio officinae metallurgicae incepta est. Iuxta officinam illam oppidum nomine Sad-gorod (Russice Сад-город, i.e. 'Hortus-urbs') emersit, quod die 3 Iulii 1931 factum est urbs Novocusnecum seu vulgo Novokuznetzk[3][4] (Новокузнецк, i.e. 'Cusnezia Nova'). Urbs illa mense Martio anno 1932 Cusneziam adiunxit, a mense Maio eodem anno Stalinsk (Сталинск, in honorem Iosephi Stalin), et a die 5 Novembris anno 1961 denuo Novocusnecum nominata.

NotaeRecensere

  1. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 222.
  2. Ioanni Georgii Gmelin Flora Sibirica, tom. I, pp. ix, cxxvii;> seu Kusnezia, —Ibid, p. xxxv, seu Ferraria, — Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 520.
  3. 3.0 3.1 Animadversiones systematicae ex Herbario Kryloviano Universitatis Tomskensis, p. 20
  4. Список растений гербария флоры СССР, p. 23

Nexus externusRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°45′0″N 87°7′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Novocusnecum spectant.