Novendial a Scissa datum
Novendial a Scissa quadam datum, post mortem servi sui quem mortuum liberaverat, ab Habinna describitur in episodio "Cena Trimalchionis" mythistoriae Satyricon a Petronio Arbitro compositae (cap. 65-66). "Sed tamen suaviter fuit," ait Habinnas, "etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere!"[1]
Fercula cenae
recensere"Habuimus tamen
- in primo porcum botulo coronatum, et circa sangunculum, et gizeria optime facta, et certe betam et panem autopyrum de suo sibi ...
- Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum ... circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula ...
- In prospectu habuimus ursinae frustum ...
- In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape.
- Etiam in alveo circumlata sunt oxycomina ...
- Nam pernae missionem dedimus."[2]
Notae
recensere
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.