Noachium

aevum geologicum Martianum

Noachium[1] est systema stratigraphicum et periodus geologica planetae Martis. Abhinc 4 100 milies milium annorum incepisse, 3 700 milies milium terminavisse censetur, praecedente aevo Praenoachio[2] nuncupato, insequente aevo Hesperio. Nomen habet e Noachis terra Martiana, cui nomen patriarchae Biblici Noë datum erat.

Valles Marineris, faciem planetae Martis dividentes, in quibus aevo Noachio aqua fluisse constat

Aquae superficiales, quae hoc aevo abundabant, pars in regione Eridania stetisse, pars per valles Marineris in vastitatem Borealem defluisse constat.

  1. "Noachium": nomen forma Neolatina in contextibus Theodiscis, Norvegicis, rarius Anglicis repertum, e.g. "Etwa drei Mal so viel wie zuvor kartiert stammt aus der frühesten Zeit des Planeten, dem frühen Noachium"
  2. "Prenoachium" [sic]: nomen forma Neolatina in contextibus Norvegicis repertum, e.g. "4,5–4,1 MILJARDER ÅR SEDAN Prenoachium. En period i Mars historia när planeten troligtvis var drabbad av en rad svåra asteroidnedslag" (quaere apud Google)

Bibliographia

recensere