Hesperium
aevum geologicum Martianum
Hesperium[1] est systema stratigraphicum et periodus geologica planetae Martis. Abhinc 3 700 milies milium annorum incepisse, 3 000 milies milium terminavisse censetur (termino autem incertissimo), praecedente aevo Noachio, insequente aevo Amazonio. Nomen habet ex Hesperia plano Martiano, cui datum erat nomen poeticum Graecum paeninsulae Italiae: nuncupabatur enim "Hesperia", scilicet "regio Solis occidentis".
Notae
recensere- ↑ "Hesperium": nomen forma Neolatina in contextibus Theodiscis, Norvegicis, rarius Anglicis repertum, e.g. "Typregionen der geologischen Epochen des Mars (Noachium, Hesperium und Amazonium)"
Bibliographia
recensere- Edwin S. Kite, Peter Gao, Colin Goldblatt, Michael A. Mischna, David P. Mayer, Yuk L. Yung, "Methane bursts as a trigger for intermittent lake-forming climates on post-Noachian Mars" in Nature Geoscience vol. 10 (2017) pp. 737–740
- Edwin S. Kite, Jonathan Sneed, David P. Mayer, Sharon A. Wilson, "Persistent or repeated surface habitability on Mars during the Late Hesperian - Amazonian" (19 Martii 2017/22 Novembris 2018) apud arXiv.org pro Geophysical Research Letters vol. 44 (2017) pp. 3991-3999