Nikki Haley
Nikki Haley, nomine nativo Nimrata Randhawa (die 20 Ianuarii 1972 nata in oppido Bamberg Carolinae Meridianae) est politica et legata Civitatum Foederatarum.
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Nimarata Nikki Randhawa
Familia
Coniunx: Michael Haley
Nikki Haley filia est Indianorum religionis Sikh, matris iure eruditae, patris in agronomia, qui ex Amritsar ad Vancuverium Canadae, deinde in Carolinam Meridianam migrati sunt ubi ille professor apud collegium Voorhees meruerit. Ipsa in universitate Clemson arti rationariae studuit. Deinde apud societatem vestiatoriam a matre conditam operam dedit, sed, factionis republicanae sodalis, ab anno 2004 legata est camerae repraesentantium civitatis nativae, originis Indicae prima. Anno 2010 iterumque anno 2014 gubernatrix civitatis electa est. Die 27 Ianuarii 2017, praeside Donaldo Trump, Nikki Haley legata Nationibus Unitis facta est et ex hoc officio par consiliariis praesidis. Munus gubernatoris ergo renuntiavit, successore Henrico McMaster.
Bibliographia
recensere- Shaila Dewan, Robbie Brown, "All Her Life, Nikki Haley Was the Different One" in New York Times (14 Iunii 2010)
- Richard Fausset, Somini Sengupta, "Nikki Haley’s Path: From Daughter of Immigrants to Trump’s Pick for U.N." in New York Times (23 Novembris 2016)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nikki Haley spectant. |
- Vita apud legationem Civitatum Foederatarum iuxta Nationes Unitas