Stephanus Bannon, praenominibus plenis Stephen Kevin (Norfolciae in Virginia natus die 27 Novembris 1953) est diurnarius Americanus.

Wikidata Stephanus Bannon
Res apud Vicidata repertae:
Stephanus Bannon: imago
Stephanus Bannon: imago
Nativitas: 27 Novembris 1953; Norfolcia Virginiae
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Cathleen Houff, Mary Piccard, Diane Clohesy

Patre e familia Catholica Hibernica orto, Stephanus Bannon partim in Ricmondia apud Benedictinos eruditus est. Alumnus est Instituti Polytechnici Virginiani, postea et universitatis Georgiopolitanae (ubi securitati nationali studuit) necnon scholae mercatoriae universitatis Harvardianae (ubi gestioni commercii), sed iam e Polytechnico absolutus miles ab anno 1978 usque ad 1985 in classi Civitatum Foederatarum meruerat. Postea argentarius, deinde moderator televisificus fuit. Anno 2007 cum aliis (duce Andrea Breitbart) situm diurnarium Breitbart News condidit. Die 17 Augusti 2016 iuxta Donaldum Trump, qui eo tempore praesidatum petebat, princeps petitionis exsecutivus fit. Statim die 13 Novembris eiusdem anni, Trump victore, consiliarius a strategematibus factus est, quod munus usque ad 18 Augusti 2017 retinuit.

Bibliographia recensere

Consilium ministrorum Donaldi Trump 2017–2021

Praeses: Donaldus Trump • Praeses vicarius: Michael Pence
Consilium: Alexander Acosta (2017–2019) • Alexander Azar (2018–2021) • Gulielmus Barr (2019–2020) • David Bernhardt (2019–2021) • Daniel Brouillette (2019–2021) • Beniaminus Carson • Helena Chao • Elisabetha DeVos • Marcus Esper (2019–2020) • Ioannes Kelly (2017) • Iacobus Mattis (2017–2018) • Stephanus Mnuchin • Christiana Nielsen (2017–2019) • Sonny Perdue • Ricardus Perry (2017–2019) • Michael Pompeo (2018–2021) • Thomas Price (2017) • Wilbur Ross • Jefferson Sessions (2017–2018) • David Shulkin (2017–2018) • Rex Tillerson (2017–2018) • Robertus Wilkie (2018–2021) • Ryan Zinke (2017–2019)
Consiliariis pares: Iovita Carranza (2020–2021) • Daniel Coats (2017–2019) • Nikki Haley (2017–2018) • Gina Haspel (2018–2021) • Ioannes Kelly (2017–2019) • Robertus Lighthizer • Linda McMahon (2017–2019) • Marcus Meadows (2020–2021) • Michael Mulvaney (2017–2020) • Reince Priebus (2017) • Scott Pruitt (2017–2018) • Ioannes Ratcliffe (2020–2021) • Russell Vought (2020–2021) • Andreas Wheeler (2019–2021)
A communicationibus: Ioannes Spicer (2017) • Michael Dubke (2017) • Antonius Scaramucci (2017) • Hope Hicks (2017–2018) • Gulielmus Shine (2018–2019) • Stephania Grisham (2019–2020)
A strategematibus: Stephanus Bannon (2017)