Nicolaus Myrepsus (Graece Νικόλαος Μυρεψός) fuit medicus et pharmacologus Byzantinus et aulicus imperatorum qui Nicaeae rexerunt. Opus eius (nomine Dynameron sive Antidotarium) in versionibus Latina et Francogallica saeculo XVI a multis adhibitum est.

Antidotarii, Latine a Leonharto Fuchsio versi, editio 1549

Nicolaus idem esse creditur qui ab historico Georgio Acropolita arte eminens sed philosophiae naturalis ignorans describitur.[1] Sole die 6 Octobris 1241 obscurato ille aulam Ioannis III Ducae Vatatzis in urbe Nicaea frequentabat; ab imperatore ipso admiratione dignus habitus gradum actuarii meruit. In opere suo Mesue iuniorem, 1015 mortuum, citat;[2] inter aequales "Michael Angelum regalem"[3] (fortasse Michael VIII Palaeologum), "Papam Nicolaum"[4] (fortasse Papam Nicolaum III), "Dominum Ioannem"[5] et "Magistrum Ioannem"[6] (fortasse Ioannem Actuarium) laudat. Se Nicaeae[7] et Alexandriae[8] habitavisse commemorat.

  1. Georgius Acropolites, Historia Byzantina 39
  2. Nicolaus Myrepsus, 32.117
  3. Nicolaus Myrepsus, 1.295
  4. Nicolaus Myrepsus, 2.9
  5. Nicolaus Myrepsus, 10.103, p. 575
  6. Nicolaus Myrepsus, 32.99
  7. Nicolaus Myrepsus, 24.12
  8. Nicolaus Myrepsus, 1.241, 17.17

Bibliographia

recensere

Nexus interni